- ANTEROS
- I.ANTEROSMartis et Veneris fil. cuius meminit Cicer. l. 3. de Nat. Deorum, et Pausan. l. 1. apud quem δαίμων dicitur, ultor scilicet eorum, qui vel amantes vel amores spernunt. Anteros etiam dictus est Apollonius Alexandrinus Grammaricus, Apionis discipulus, qui Romae sub Claudio docuit. Suidas in Α᾿ντέρως, de quâ voce vide Rhodium, ad Scribonium Largum, fol. 237. Nic. Lloydius.II.ANTEROSgenus amethysti, aliis παιδέρως, nonnullis Veneris gemma. Sic autem dicti sunt ii amethysti, in quibus ex carbunculo in purpuram refulgeret leniter roseus nitor, ob gratiam speciei et coloris: cum contra improbarentur, qui ad viciniam crystalli descendunt, albicante purpurae defectu. Graece ἀντέρως, h. e. aeque venustus, ac amor, contra amorem pulcher. Quemadmodum Colosseros, in Histor. August. ὁ κολοςςέρως, vir est grandis ut colossus, sed venustus et amabilis, ut amor ipse. Non enim hîc pueri amorem, aut παιδικῶν ἔρωτα, vox notat. At ἵππερος, in isto.Τὸν ἵπτερον κατέκεέ μου τῶν πραγμάτων.τῆς ἱππικῆς, rei equestris amorem designat. Salmas. ad Solin. p. 565. Vide quoque infra in voce Paederos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.